191. Mens operi continue intenta spirat ad requiem; et dum illa requiescit, descendit in corpus, et ibi quaerit sua jucunda operationibus mentis correspondentia, quae mens eligit secundum interiorem statum suum in visceribus corporis; interiora corporis praecipue hauriunt sua delectamenta ex sensibus visus, auditus, olfactus, gustus et tactus, quae quidem hauriuntur ab externis, sed usque insinuant se in singula corporis, quae vocantur membra et viscera. Inde et non aliunde sunt illis jucunditates et amoenitates. Singulae fibrae, et singuli textus fibrarum, singula vasa capillaria, et inde vasa communia, et sic omnia viscera in communi, trahunt suas delitias; quas tunc homo non sentit singulariter, sed universaliter, sicut commune unum; sed sicut mens capitis est in illis, tales sunt delitiae purae aut impurae, spirituales aut naturales, caelestes aut infernales; nam intus in quavis sensatione corporis est amor voluntatis ejus cum suis affectionibus; ac intellectus facit percipere illarum delitias; nam amor voluntatis cum ejus affectionibus facit vitam cujusvis, et perceptio intellectus inde facit sensationem; inde omnia jucunda et amoena.{1} @1 [Nota ex Margine sinistra:]--Corpus enim est opus concatenatum, et forma una; sensatio communicat se sicut vis illata catenae cum singulis uncis, ac sicut forma quae ex perpetuis catenis conflata est.$