Charity (Whitehead) n. 199

Previous Number Next Number See English 

199. APPENDIX.

NOTA EDITORIALIS. --Haec sequentia, ex auctoris manu scriptis capta, videntur esse:

1. Exemplar alterum et amplificatum partis primae de charitate operis;

2. Exemplar minus partis secundae;

3. Titulus partis tertiae;

4. Titulus et Ordo partis quartae;

5. Syllabus totius operis. Non gravia solum auctoritate et mentem delectantia, sed etiam nova doctrinalia de charitate praebentia, invenientur. --P.B.C.

ARTICULUS PRIMUS.

Quod primum charitatis sit spectare ad Dominum, et fugere mala ut peccata. Quod charitas seu amor erga proximum sit bonum aliis facere, notum est; sed quomodo aliquis bonum faciet, et quibus, ut charitas sit charitas, in sequentibus dicetur. Quisque scit quod nemo possit bonum facere, quod in se bonum est, nisi ab Ipso qui est Ipsum Bonum, seu Bonum in Se, ita nisi a Deo; et quoque potest quisque scire, quod homo, quamdiu est in malo, ita per malum cum diabolo, non possit facere aliud bonum quam impurum, quod exterius apparet ut bonum, sed interius est malum; quod bonum vel est Pharisaicum vel est meritorium; quae necessum est ut praemittatur, qualis homo erit, ut bonum quod procedit ab illo sit in se bonum, ita bonum charitatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church