Charity (Whitehead) n. 200

Previous Number Next Number See English 

200. Sed hoc dicetur in hoc ordine:--

(i.) Quod nemo possit habere charitatem nisi a Domino. (ii.) Quod nemo possit habere charitatem a Domino nisi fugiat mala ut peccata. (iii.) Quod homo debeat fugere mala ut peccata sicut a se, sed usque a Domino. (iv.) Quod quantum quis non fugit mala ut peccata, tantum maneat in illis. (v.) Quod quantum quis non cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum non videat aliter quam quod absque peccatis sit. (vi.) Quod quantum quis cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum possit videre illa apud se, confiteri illa coram Domino, et paenitentiam ad illis agere. (vii.) Quod bonum ante paenitentiam non sit bonum, ita nec charitas. (viii.) Consequenter quod primum charitatis sit spectare ad Dominum, ac fugere mala ut peccata, quod fit per paenitentiam. @[Nota ex Margine sinistra:]-- Ex Paulo de amore erga proximum:-- si quaeritur quid primum, an fugere illa ut mala, vel an amare proximum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church