Charity (Whitehead) n. 201

Previous Number Next Number See English 

201. Quod primum attinet, [(i.)] Quod nemo possit habere charitatem nisi a Domino: --Hic ut in sequentibus solum nominamus Dominum, quia Dominus est Solus Deus, est enim Deus caeli et terrae, ut Ipse docet:

[Quod unus sit cum Patre (Joh. x. 30).] est Ipse et Pater unum, sicut anima et corpus, ut quoque Ipse docet:

[Quod Pater in Ipso et Ipse in Patre (Joh. xiv. 10, 11).] est Ipse et Spiritus sanctus idem, sicut Divinum in Ipso et Divinum,ab Ipso; ita est Ipse Solus et Unus Deus, ac Divina Trinitas est in Ipsius Persona, et nominatur Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Nunc quia universa Ecclesia et omnis religio fundatur super idea Dei, et super idea quod Deus unus sit, et haec idea nequicquam datur nisi Deus sit unus Essentia et Persona, et haec unitas trinitatis et trinitas unitatis datur in Solo Domino; ideo hic nunc in principio, et postea in sequentibus nominamus solum Dominum. (Videatur insuper Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, a principio ad finem; tum Sapientia Angelica de Divina Providentia, n. 263.) Quod nemo possit habere charitatem nisi a Domino, est quia per charitatem intelligitur omne bonum quod homo facit aliis; et bonum quod homo facit aliis est quidem bonum illis quibus fit, sed non est bonum apud illum a quo fit, nisi sit a Deo; omne enim bonum quod in se est bonum, et vocatur bonum charitatis, et quod in sua essentia est bonum spirituale, non potest profluere ab homine, sed a solo Domino; ut enim bonum charitatis seu bonum spirituale sit, Dominus erit in Bono, immo erit Bonum; procedit enim ab Ipso, et quod procedit ab aliquo, hoc trahit essentiam ab illo; est enim ipse in suo; quare si non Dominus foret Bonum quod homo facit proximo, seu quod idem, nisi bonum quod homo facit proximo foret a Domino, non haberet essentiam boni in se, sed haberet essentiam mali; homo enim foret in illo, et homo in se et suo proprio non est nisi quam malum; hoc malum primum removendum est, ut bonum quod procedit ab homine non sit hominis, sed Domini; homo non est nisi quam recipiens vitae; non est vita in se, nam si foret vita in se foret Deus; quare homo non est nisi recipiens boni, bonum enim est vitae, quia amor et sapientia sunt vita, et bonum est amoris, ac verum est sapientiae; haec vita non potest addici homini ut ejus, est enim homo finitus et est creatus, et non potest Dominus creare et finire Se in alio; sic Ipse non foret amplius, et sic universum genus humanum foret Deus, et unusquisque per se; quod cogitare non modo est irrationale sed etiam abominabile; talis idea de Deo et homine in mundo spirituali putet sicut cadaver. Ex his constare potest, quod non aliquod bonum, quod in se bonum est, et vocatur bonum charitatis, possit dari ab homine sed a Domino, Qui unice est Ipsum Bonum, ita in Se Bonum. Hoc Dominus quidem producit ex Se, sed per hominem. Non datur aliud subjectum per quod Dominus ex Se producat bonum quam homo. Sed usque dedit Dominus homini facultatem sentiendi id apud se, immo sicut a se, proinde sicut suum, propter causam ut faciat illud; nam si sentiret quod non a se sed a Domino, non faceret illud, crederet enim se tunc non hominem, immo nec vivum, et tandem vix aliter quam sicut automaton; et ab experientia scio, quod homo potius vellet mori, quam vivere ex alio in se usque ad sensum; immo nisi homo sentiret bonum quod facit, sicut a se, nec bonum remaneret apud illum, sed transflueret sicut aqua per utrem perforatum, et sic nec posset formari ad caelum, hoc est, reformari et regenerari, et sic salvatus vivere in aeternum. Sed ne homo, ex illa apparentia, attribueret sibi bonum, seu charitatem quam facit proximo, et sic appropriaret sibi malum, loco boni, credendo se vivere ex se, et sic facere bonum ex se, ac sibi addiceret quod Domini est, placuit Domino revelare id in Suo Verbo et docere id; dicit enim Dominus, "Qui manet in Me, et Ego in illo, is facit fructus multos; nam sine Me non potestis facere quicquam (Joh. {1}xv. 5; et alibi). @1 xv. 5 pro "xiv."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church