Charity (Whitehead) n. 209

Previous Number Next Number See English 

209. [ARTICULUS] SECUNDUS.

QUOD SECUNDUM CHARITATIS SIT FACERE BONUM PROXIMO. [Ex] Esaja, capite i.; et de poculo et patina quae intus purganda prius. Quod si non purgantur, {1}appareant usque exterius bona; quod hoc sit Pharisaicum, seu hypocriticum, vel quoddam naturale in quo non spirituale, ita bonum spurium; et si fit propter salutem, est bonum meritorium. Sed haec illustranda sunt in hoc ordine:--

(i.) Quod non velle malum facere proximo sit amare illum. (ii.) Quod velle bonum facere proximo sit amare illum. (iii.) Quod quantum homo uon vult malum facere proximo, tantum velit ei facere bonum ex charitate; et non visissim. (iv.) Quod inde sequatur, quod primum charitatis sit spectare ad Dominum et facere mala ut peccata; et quod secundum charitatis sit facere bonum proximo. @1 appareant pro "appareat"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church