Charity (Whitehead) n. 210

Previous Number Next Number See English 

210. (i.) Quod non velle facere malum proximo sit amare illum. --Qui enim amat alterum, non facit illi malum; dicit etiam Paulus, quod qui amat proximum, servet praeceptum Decalogi, non vult occidere, non vult scortari cum uxore alterius, non vult furari, non falsum testem agit; quare dicit quod plenitudo legis sit charitas. Sed quaeritur quid prius et quid posterius, num prius sit amare proximum, et ex amore illo illa non facere, vel num prius illa mala a se removere, et sic amare proximum. Hoc evidens est, quod qui amat proximum illa non faciat. Sed quaeritur quomodo quis potest amare proximum, num possit antequam illa mala fugit, et pugnat contra illa. Apparet sicut ipse ille amor pugnat; et pugnat sed non priusquam cum in illo est; sed quod in illum amorem non possit venire, nisi prius removeat mala illa, constare potest ex eo, quod unusquisque homo ex nativitate sit in omnis generis malis, quod non concupiscat aliud quam quod malum est, et quod si non paenitentiam ab illis agit, inibi maneat; quare illa mala obstant, ut non ex amore spirituali illo possit amare proximum; quare Paulus etiam dicit quod caro sit contra spiritum, et quod crucifigenda sit caro cum sua concupiscentia, et quod homo sic fiat spiritualis et nova creatura; exinde videri potest, quod quantum homo crucifigit carnem, tantum vivat [in] spiritu; cum itaque homo talis est ex nativitate, sequitur quod spiritus ejus nos possit amare proximum nisi crucifigat carnem suam, quod fit per paenitentiam; et quantum hoc facit, tantum ex spiritu, hoc est, interius, amet proximum; et quod amare proximum prius ex corde, sit contra naturam hominis. Invaluit fides in Christiano orbe quod qui fidem habet, amet proximum; sed illa fides est erronea; non potest aliquis habere fidem in qua aliquod vivum est, nisi fugiat mala ut peccata, immo quantum fugiat illa. Ex his nunc patet quod primum charitatis sit non facere malum proximo; nam non malum facere proximo est pugnare contra mala apud se, et paenitentiam ab illis agere; et quod secundum charitatis sit bonum facere proximo. Potest quis ex principio quod Christianum sit non facere malum proximo, etiam non facere; at qui ex solo illo principio non malum facit proximo, et bonum ei facit, usque non amat illum; sed facit ei non malum, ex obedientia legis Divinae, et non ex affectione amoris erga proximum; de hac affectione non scit aliquis, sed qui fugit mala ut peccata, hoc est, qui non amat mala; ille venit in affectionem illius amoris. {1}Aliud enim est ex obedientia non facere malum sed facere bonum, et aliud est ex affectione amoris erga proximum non facere ei malum, sed facere illi bonum: {1}differentia est sicut in[ter] calorem et lucem nocturnam ex luna et stellis, et inter calorem et lucem diurnam ex sole; in obedientia non est calor amoris istius, nec est lux amoris istius; sed in affectione est; nam affectio amoris est calor; quare etiam illi qui ex obedientia fecerunt bonum, in ultimis caeli sunt, et in luce et calore sicut lunae; etiam lux intellectus illorum est umbrosa; non vident aliqua vera spiritualia in luce. Discrimen etiam est quod qui faciunt bonum ex obedientia faciant illud ex timore poenae, et sic quoque abstineant a malis faciendis; sed qui ex affectione faciunt bonum, illi non ex timore poenae faciunt; immo, {1}[quod] qui ex obedientia faciunt bonum sint naturales, at qui ex affectione faciunt sint spirituales; tum qui faciunt bonum ex obedientia sint qui {1}reformantur; praecedit etiam; at qui ex affectione, regenerantur; hoc sequitur in ordine. Omnes illi qui crediderunt hominem salvari per solam fidem, si Christiane vivunt, confitendo quod peccatores sint, ac qui non exploraverunt se, ex obedientia faciunt bonum, et non ex affectione; immo nec sciunt quicquam de fide, nec de amores nec de Deo, praeter quod a praedicatore audiunt; benefaciunt usque. {2}Qui ex obedientia faciunt bonum illi praeeunt in beneficiis, quae sunt dare pauperibus, opitulari egenis, et dotare templa et hospitalia; {3}et non possunt aliter quam in illis meritum ponere, nec intelligunt Verbum aliter ubi dicitur quod illis merces futura sit; nec sciunt quod ipsa affectio boni cum ejus jucundis sit merces. @1 reformantur pro "reformatur"$ @2 Qui pro "Illi qui"$ @3 N.B.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church