211. {1}Ipsa affectio amoris est sicut flamma, ex qua lux in veris; causa est quia Dominus influit in affectionem hominis, et dat lucem; etiam amor in mundo spirituali apparet e longinquo ut flamma; quandoque sicut flammae descendunt e caelo, quae sunt affectiones boni et veri ita apparentes. Est sicut qui honorat regem, magistratum, et praefectum, secundum leges subordinationis, et sic caeteros; et tunc non interius amat illum; hic amat illum qui videt in illo [bonum]. @1 N.B.$