Charity (Whitehead) n. 212

Previous Number Next Number See English 

212. XII.

QUOD NON ECCLESIA SIT UBI NON VERUM FIDEI, ET NON RELIGIO UBI NON BONUM VITAE. Ecclesia et religio unum faciunt sicut verum et bonum; et quia verum est fidei et bonum est charitatis, unum faciunt sicut fides et charitas; ac ut adhuc clarius intelligatur, unum faciunt sicut intellectus et voluntas. Notum est quod homo possit bene intelligere et usque non bene velle, et quod possit intelligere vera et inde loqui illa, et usque non ex velle facere illa; at cum vult sicut intelligit, et facit sicut loquitur, tunc unum faciunt voluntas et intellectus apud illum. Simile est cum Ecclesia et cum {1}Religione; Ecclesia est Ecclesia ex doctrina ejus; et Religio est Religio ex vita secundum doctrinam; et doctrina erit ex veris, et vita erit ex bonis. @1 Religione pro "Religio"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church