Charity (Whitehead) n. 6

Previous Number Next Number See English 

6. Quod bonum ante poenitentiam sit bonum spurium, similiter charitas, quia bonum est charitatis. --Est enim malum intus apud hominem, quia non apertum, inde non sanatum, et ex malo non potest scaturire bonum genuinum fons est impurus; bonum quod ex malo scaturit potest in externa forma apparere bonum, sed intus in illo est homo qualis est intus; omne quod inde homo facit est imago ejus; ipse coram angelis in sua imagine apparet, immo extra se, quod millies vidi; quare bonum quod quis facit {1}cum corpore, hoc apparere potest bonum coram illis qui non vident nisi quam externum, sed intus latet voluntas et intentio, quae possit esse, quod velit credi sincerus et bonus, ut captet animas honoris et lucri causa; verbo, est vel bonum meritorium, vel hypocriticum, vel diabolicum, quod est ut fallat, vindicet, occidat, etc.; sed hoc bonum cum morte aufertur, dum in interiora sua mittitur, et fit apertum malum.{2} @1 "cum" fortassis est ab Auctores deletum.$ @2 (NOTA EX MARGINE SINISTRA:) -Exploratio (1.) si solum quoad actus, non multum invenit, et haec non sufficit; causa; (2.) (2)sed si quoad cogitationes et intentiones, tunc plus invenit; (3.) at si explorat quid pro peccato vel non pro peccato reputat, tunc invenit. Quicquid enim homo licitum in se facit, hoc facit; licitum facere est voluntatis est conatus, et est factum in spiritu; et faciet in corpore dum obstacula remota sunt. Tales etiam sunt Macchiavelistae.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church