7. Omne bonum quod homo facit proximo, est charitatis seu est charitas; quare charitas cognoscetur qualis est, ex praecedentibus tribus, nempe:-- 1. Quantum fugit mala ut peccata. 2. Quantum scit et cognoscit peccata quaenam sunt. 3. Et quantum viderit illa apud se, et confessus illa, et paenitentiam egerit. Haec sunt cuivis indicia qualis ei charitas est.