Doc. of Life (Potts) n. 17

Previous Number Next Number See English 

17. Quod nemo possit facere aliquod bonum quod bonum est, a se, docet Dominus apud Johannem:

"Homo non potest sumere quicquam, nisi sit datum illi e caelo" (iii. 27). et apud eundem, "Qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum: quia sine Me non potestis facere quicquam" (xv. 5):

"Qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum," est quod a Domino sit omne bonum; "fructus" est bonum: "sine Me non potestis facere quicquam," est quod nemo id possit facere a se. Illi qui credunt in Dominum, et bonum faciunt ab Ipso, vocantur "Filii Lucis" (Joh. xii. 36; Luc. xvi. 8);

"Filii nuptiarum" (Marc. ii. 19);

"Filii resurrectionis" (Luc. xx. 36);

"Filii Dei" (Luc. xx; 36; Joh. i. 12);

"Ex Deo nati" (Joh. i. 13);

Quod Deum visuri sint (Matth. v. 8);

Quod Dominus mansionem apud illos facturus sit (Joh. xiv. 23);

Quod fidem Dei habeant (Marc. {1}xi. 22):

Quod opera illorum sint a Deo facta (Joh. iii. 21). Haec in summa sunt in his verbis:

"Quotquot receperunt" Jesum, "dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius; qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joh. i 12, 13):

"credere in nomen filii Dei," est credere Verbum, et vivere secundum id; "voluntas carnis" est proprium voluntatis hominis, quod in se est malum; et "voluntas viri" est proprium intellectus ejus, quod in se est falsum ex malo; "nati ex illis," sunt qui ex proprio volunt et faciunt, ac cogitant et loquuntur; "nati a Deo" sunt qui illa ex Domino: in summa, quod non bonum sit quod ab homine, sed quod bonum sit quod a Domino. @1 xi. pro "xii."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church