Doc. of Life (Potts) n. 18

Previous Number Next Number See English 

18. (III.) QUOD QUANTUM HOMO FUGIT MALA UT PECCATA, TANTUM FACIAT BONA NON A SE, SED A DOMINO. Quis non scit et scire potest, quod mala impediant, quin Dominus ad hominem intrare possit? Malum enim est infernum, et Dominus est caelum, ac infernum et caelum opposita sunt; quantum itaque homo est in uno, tantum non potest esse in altero; unum enim agit contra alterum, et destruit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church