25. (ii.) Quod si homo pia cogitat et loquitur, et non fugit mala ut peccata, pia non sint pia, est quia non est in Domino. Ut si frequentat templa, devote auscultat praedicationes, legit Verbum et pietatis libros, obit sacramentum Cenae, cottidie fundit preces; immo si multum cogitat de Deo, et de salute, et tamen mala, quae sunt peccata, nihili facit, (ut fraudes, adulteria, odia, blasphemias, et similia alia,) tunc non potest aliter cogitare et loqui pia, quam quae intus non pia sunt, nam ipse homo cum malis suis est in illis. Haec quidem tunc nescit, sed tamen inibi sunt, et coram illo latent; est enim sicut fons, cujus aqua est impura ex vena. Exercitia pietatis ejus vel sunt modo solennia ex habitu, vel sunt meritoria, vel sunt hypocritica: ascendunt quidem versus caelum, sed reflectunt se in via et decidunt, sicut fumi in aere.