Doc. of Life (Potts) n. 26

Previous Number Next Number See English 

26. Datum est videre et audire multos post mortem, qui enumeraverunt bona sua opera, et pietatis exercitia, quae nunc supra (n. 24, 25) memorata sunt, et plura adhuc. Inter illos etiam vidi quosdam habere lampades et non oleum. At inquisitum est num fugerint mala ut peccata, ac inventi, quod non; quare illis dictum est, quod mali sint. Visi etiam postea intrare cavernas, ubi similes mali erant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church