Doc. of Life (Potts) n. 30

Previous Number Next Number See English 

30. Verbum docet, quod quantum homo non purificatus est a malis, bona ejus non sint bona, nec pia ejus sint pia, nec sapiat, et vicissim; in his:-

"Vae vobis Scribae et Pharisaei, hypocritae, quia similes vos facitis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent pulchra, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni immunditie: sic etiam vos foris quidem apparetis... justi, intus vero pleni estis hypocrisi et iniquitate. Vae vobis,... quia purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero plena sunt rapina et intemperantia. Pharisaee caece, purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum" (Matth. xxiii. 25-28). Tum ex his apud Esaiam, "Audite verbum Jehovae, principes Sodomae; audite legem Dei nostri, popule Gomorrhae. Quid Mihi multitudo sacrificiorum vestrorum?... Ne addite adducere mincham vanitatis; suffitus abominatio Mihi est, novilunium et sabbathum,... non possum ferre iniquitatem...: novilunia... et festa stata vestra odit anima mea... Unde quando expanditis manus vestras, occulto oculos meos a vobis: etiam si multiplicatis orationem, non Ego audiens; manus vestrae sanguinibus plenae sunt. Lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum a coram oculis meis, cessate malum facere. ...Si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent; si rubra fuerint..., sicut lana erunt" (i. 10-18). Haec in summa sunt, quod nisi homo fugit mala, omnia cultus ejus non bona sint, similiter omnia ejus opera; nam dicitur, "Non possum ferre iniquitatem," "purificate vos, removete malitiam operum vestrorum, cessate malum facere." Apud Jeremiam, "Revertimini quisque a via sua mala, et bona reddite opera vestra" (xxxv. 15). Quod iidem nec sapiant:- Apud Esaiam, "Vae sapientibus in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentibus" (v. 21). Apud eundem, "Peribit sapientia sapientium..., ac intelligentia intelligentium: vae illis profunde sapiunt,... et fiunt in tenebris opera illorum" (xxix. 14, 15). Et alibi apud eundem, "Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et super equis innituntur, et confidunt super curru quod multus, et super equitibus quod validi sint..., sed non respiciunt ad Sanctum Israelis, et Jehovam non quaerunt. ...Sed surget contra domum malignorum, et contra auxilium operantium iniquitatem; nam Aegyptus non Deus, et equi ejus caro non spiritus" (xxxi. 1-3):

ita describitur propria intelligentia; "Aegyptus" est scientia; "equus" est intellectus inde; "currus "est doctrina inde ; "eques" est intelligentia inde; de quibus dicitur, "Vae illis, qui non respiciunt ad Sanctum Israelis, et Jehovam non quaerunt:" destructio eorum per mala, intelligitur per "Surget contra domum malignorum, et contra auxilium operantium iniquitatem:" quod illa sint ex proprio, et ideo non in illis vita, intelligitur per quod "Aegyptus homo et non Deus," et quod "equi ejus caro et non spiritus;" "homo" et "caro" sunt proprium hominis, "Deus", et "spiritus" sunt vita a Domino, "equi Aegypti" sunt propria intelligentia. Talia sunt plura in Verbo de intelligentia a se, et de intelligentia a Domino, quae modo per sensum spiritualem patent. Quod nemo salvetur per bona a se, quia non sunt bona, patet ex his:-

"Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed faciens voluntatem Patris mei...: multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et per nomen tuum daemonia ejecimus, et in nomine tuo multas virtutes fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me, operantes iniquitatem" (Matth. vii. 21-23). Et alibi, "Tunc incipietis foris stare, et pulsare januam, dicentes, Domine... aperi nobis;... et incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti: sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde sitis, discedite a Me, omnes operarii iniquitatis" (Luc. xiii. 25-27). Similes enim sunt Pharisaeo, Qui in Templo stans orabat, dicens quod non esset sicut reliqui homines, rapax, injustus, moechus, quod jejunaret bis in septimana, et daret decimas omnium quae possidebat (Luc. xviii. 11-14):

sunt etiam illi qui vocantur "Inutiles servi" (Luc. xvii. 10).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church