Doc. of Life (Potts) n. 31

Previous Number Next Number See English 

31. Veritas est, quod nullus homo possit facere bonum a se, quod bonum est: sed per id destruere omne bonum charitatis, quod homo, qui fugit mala ut peccata, facit, est enorme; est enim e diametro contra Verbum, quod mandat quod homo faciet; est contra praecepta amoris in Deum, et amoris erga proximum, a quibus mandatis Lex et Prophetae pendent; et est sugillare et supplantare omne religionis; unusquisque enim scit, quod religio sit bonum facere, et quod quisque secundum facta judicetur. Omnis homo talis est, ut possit fugere mala sicut a se ipso ex potentia Domini, si illam imploret; et quod postea facit, est bonum a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church