32. (IV.) QUOD QUANTUM QUIS FUGIT MALA UT PECCATA, TANTUM AMET VERA. Sunt duo universalia, quae procedunt a Domino, Divinum Bonum et Divinum Verum; Divinum Bonum est Divini Amoris Ipsius, et Divinum Verum est Divinae Sapientiae Ipsius. Illa duo in Domino unum sunt, et inde ut unum procedunt ab Ipso; sed non ut unum recipiuntur ab angelis in caelis, et ab hominibus in terris. Sunt angeli et homines qui plus ex Divino Vero recipiunt quam ex Divino Bono, et sunt qui plus ex Divino Bono quam ex Divino Vero. Inde est quod caeli in duo regna distinguantur, quorum unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale: caeli qui plus ex Divino Bono recipiunt, constituunt regnum caeleste; qui autem plus ex Divino Vero, constituunt regnum spirituale. De binis his regnis, in quae caeli distincti sunt, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 20-28). Sed usque angeli omnium caelorum tantum in sapientia et intelligentia sunt, quantum bonum apud illos unum facit cum vero; bonum quod non unum facit cum vero, hoc illis non est bonum; vicissim etiam verum quod non unum facit cum bono, hoc illis non est verum. Inde patet, quod bonum conjunctum vero faciat amorem et sapientiam apud angelum et apud hominem; et quia angelus est angelus ex amore et sapientia apud illum, similiter homo, patet quod bonum conjunctum vero faciat ut angelus sit angelus caeli, et quod homo sit homo ecclesiae.