Doc. of Life (Potts) n. 61

Previous Number Next Number See English 

61. Quod praecepta illius Legis dicta sint "Decem Verba" (Exod. xxxiv. 28: Deutr. iv. 13; cap. x. 4):

ita vocantur, quia "decem" significant omnia, et "verba" significant vera; fuerunt enim plura quam decem. Quia "decem" significant omnia, ideo Aulaea tabernaculi fuerunt decem (Exod. xxvi. 1);

ideo dixit Dominus, Quod homo accepturus regnum vocaverit "decem servos" et dederit illis "decem minas" ad negotiandum (Luc. xix. 13);

ideo Dominus assimilavit Regnum caelorum "decem virginibus" (Matth. xxv. 1);

ideo Describitur draco, quod haberet "decem cornua," et super cornibus "decem diademata" (Apoc. xii. 3). Similiter bestia e mari ascendens (Apoc. xiii. 1) Et quoque alia bestia (Apoc. xvi. 3, 7);

Tum etiam bestia apud Danielem (cap. vii. 7, 20, 24). Simile significatur per "decem" (Levit. xxvi. 26; Sach. viii. 23; et alibi). Inde sunt "decimae," per quas significatur aliquid ex omnibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church