62. (VII.) QUOD OMNIS GENERIS HOMICIDIA, ADULTERIA, FURTA, FALSA TESTIMONIA, CUM CONCUPISCENTIA AD ILLA, SINT MALA, QUAE UT PECCATA FUGIENDA SUNT. Notum est quod Lex Sinai inscripta fuerit binis tabulis, et quod prima tabula contineat illa quae Dei sunt, et altera quae hominis. Quod prima tabula contineat omnia quae Dei sunt, et altera omnia quae hominis, non apparet in littera; sed omnia in illis sunt; quare etiam vocantur "Decem Verba," per quae significantur omnia vera in complexu (videatur mox supra, n. 61): sed quomodo omnia inibi sunt, non paucis potest exponi; at potest comprehendi ex illis quae in Doctrina de Scriptura Sacra (n. 67) allata sunt, quae videantur. Inde est, quod, dicatur omnis generis homicidia, adulteria, furta, et falsa testimonia.