Doc. of Life (Potts) n. 63

Previous Number Next Number See English 

63. Invaluit religio, quod nemo possit implere Legem, et Lex est non occidere, non adulterari, non furari, et non false testari. Haec Legis potest unusquisque homo civilis et moralis ex vita civili et morali implere; sed ex vita spirituali, negat illa religio. Ex quo sequitur, quod illa non facere sit modo ad evitandum poenas et jacturas in mundo, et non ad evitandum poenas et jacturas postquam reliquit mundum: inde est, quod homo, apud quem invaluit supra dicta religio, cogitet illa licita coram Deo, sed illicita coram mundo. Propter hanc cogitationem ex sua illa religione homo in concupiscentia est ad omnia illa mala, et solum omittit facere illa propter mundum; quare talis homo post mortem, tametsi non commiserat homicidia, adulteria, furta, et false testatus est, usque concupiscit facere illa, et quoque facit, cum externum, quod in mundo habuit, ei aufertur. Omnis concupiscentia manet hominem post mortem. Ex hoc est, quod tales cum inferno unum agant, et non possint aliter quam sortem habere cum illis qui in inferno sunt. Sed alia sors est illis qui non volunt occidere, adulterari, furari, et false testari, quia illa facere est contra Deum: illi post aliquam pugnam contra illa, non volunt illa, ita non concupiscunt facere illa; dicunt corde suo quod sint peccata, in se infernalia et diabolica: hi post mortem, cum externum, quod pro mundo habuerunt, illis aufertur, cum caelo unum agunt; et quia sunt in Domino, in caelum etiam veniunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church