Doc. of Life (Potts) n. 64

Previous Number Next Number See English 

64. Commune in omni religione est, quod homo debeat explorare se, paenitentiam agere, et desistere a peccatis; et quod si non id faciat, in damnatione sit. Quod hoc sit commune in omni religione, videatur supra (n. 4-8). Commune etiam est in toto Christiano orbe, quod Decalogus doceatur, et quod infantes in religionem Christianam initientur per illum, est enim in omnium infantum puerorum manu. Ipsi parentes et magistri dicunt illis, quod illa facere sit peccare contra Deum; immo quando cum infantibus loquuntur, nec aliud sciunt. Quis non mirari potest, quod iidem, et quoque infantes cum adulti fiunt, cogitent quod non sub Lege illa sint; et quod facere illa, quae istius Legis sunt, non possint? Quod discant ita cogitare, num aliud potest in causa esse, quam quod ament mala, et inde falsa quae favent Hi itaque sunt, qui praecepta Decalogi non faciunt Religionis: quod iidem vivant absque religione, videbitur in Doctrina de Fide.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church