Doc. of Life (Potts) n. 71

Previous Number Next Number See English 

71. Quoniam hoc bonum et illud malum sunt opposita, sequitur quod hoc removeatur per illud; duo opposita non possunt esse una, sicut non caelum et infernum una: si una, foret tepidum, de quo ita in Apocalypsi, "Novi... quod neque frigidus sis neque calidus; utinam frigidus esses aut calidus; sed quia tepidus es, neque frigidus neque calidus, exspuam te ex ore meo" (iii. 15, 16).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church