Doc. of Life (Potts) n. 72

Previous Number Next Number See English 

72. Quando homo non amplius in malo homicidii est, sed in bono amoris erga proximum, tunc quicquid agit, bonum illius amoris est, consequenter est bonum opus. Homo sacerdos, qui in illo bono est, quoties docet et, ducit, bonum opus facit, quia ex amore salvandi animas. Persona magistratus, qui in illo bono est, quoties disponit et judicat, bonum opus facit, quia ex amore consulendi patriae, societati et concivi. Negotiator similiter; si in illo bono est, omne negotiationis ejus est bonum opus; est in illo amor proximi; et proximus sunt patria, societas, concivis, et quoque domestici, quibus consulit cum sibi. Operarius etiam, qui in illo bono est, ex illo fideliter operatur, pro aliis sicut pro se, timens damni proximi sicut sui. Quod facta illorum sint bona opera, est quia quantum quis fugit malum tantum facit bonum, secundum communem legem (supra n. 21), et qui fugit malum ut peccatum, is facit bonum non a se sed a Domino (n. 18-31). Contrarium fit apud illum qui genera homicidii, quae sunt inimicitiae, odia, vindictae, et plura, non spectat ut peccata: sive sit sacerdos, sive persona magistratus, sive negotiator, sive operarius, quicquid facit, non est bonum opus; quia omne opus ejus participat a malo quod intus in illo est, internum enim ejus est quod producit; externum potest bonum esse, sed pro aliis, non pro ipso.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church