Doc. of Life (Potts) n. 74

Previous Number Next Number See English 

74. Per "adulterari" in Decalogi sexto praecepto in naturali sensu non modo intelligitur scortari, sed etiam obscena facere, lasciva loqui, et spurca cogitare. Per "adulterari" autem in spirituali sensu intelligitur adulterare bona Verbi et falsificare vera ejus. In supremo autem sensu, per "adulterari" intelligitur negare Divinum Domini et profanare Verbum. Omnis generis adulteria haec sunt. Homo naturalis ex rationali lumine scire potest, quod per "adulterari" etiam intelligatur obscena facere, lasciva loqui, et spurca cogitare; sed non scit, quod per "adulterari" etiam intelligatur adulterare bona Verbi et falsificare vera ejus; et adhuc minus quod intelligatur negare Divinum Domini et profanare Verbum; inde nec scit, quod adulterium sit tantum malum ut vocari possit ipsum diabolicum, nam qui in adulterio naturali est, ille etiam in adulterio spirituali est; et vicissim. Quod ita sit, in singulari opusculo De Conjugio demonstrabitur. Sed illi in omnis generis adulteriis simul sunt, qui adulteria ex fide et vita non faciunt peccata.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church