75. Quod quantum quis fugit adulterium, tantum amet conjugium, seu quod idem, quantum quis fugit lasciviam adulterii, tantum amet castitatem conjugii, est, quia lascivia adulterii et castitas conjugii sunt duo opposita; quare quantum non in uno est, tantum in altero est: est prorsus sicut dictum est supra (n. 70).