76. Non potest quisquam scire qualis est castitas conjugii, nisi qui fugit lasciviam adulterii ut peccatum. Homo scire potest in quo est, sed non potest scire in quo non est. Si scit aliquid in quo non est ex descriptione aut ex cogitatione, usque non scit id aliter quam in umbra, ac inhaeret dubium; quare non illud videt in luce et absque dubio, quam cum in illo est. Hoc itaque est scire, illud autem est scire et non scire. Veritas est, quod lascivia adulterii et castitas conjugii inter se sint prorsus sicut infernum et caelum inter se; et quod lascivia adulterii faciat infernum apud hominem, et castitas conjugii caelum apud illum. Sed non datur castitas conjugii apud alium, quam qui fugit lasciviam adulterii sicut peccatum (videatur infra, n. 111).