13. Quod Dominus per passionem crucis plene vicerit inferna, docet Ipse apud Johannem, "Nunc judicium est mundi hujus, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras" (xii. 31);
haec locutus est Dominus, cum instabat passio crucis. Apud eundem, "Princeps hujus mundi judicatus est" (cap. xvi. 11). Apud eundem, "Confidite, Ego vici mundum" ({1}xvi. 33). Et apud Lucam, "Dixit Jesus, Vidi Satanam sicut fulmen e caelo cadentem" (x. 18). Per "mundum," "principem mundi," "Satanam" et "Diabolum," intelligitur infernum. Quod Dominus per passionem crucis etiam plene glorificaverit Humanum suum, docet apud Johannem, "Postquam" Judas "exivit, dixit Jesus, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso: si Deus glorificatus est in Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum" (cap. xiii. 31, 32). Apud eundem, "Pater, venit hora; glorifica Filium tuum, Ut etiam Filius tuus glorificet Te" (xvii. 1, 5). Apud eundem, "Nunc anima mea turbata est," Et dixit," Pater, glorifica nomen tuum; et exivit vox e caelo, Et glorificavi, et rursus glorificabo" (xii. 27, 28). Apud Lucam, "Nonne hoc oportebat pati Christum, et ingredi in gloriam suam?" (xxiv. 26.) Haec dicta sunt de passione: glorificatio est unitio Divini et Humani; quare dicitur, "Et Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso." @1 xvi. pro "xvii."$