Doc. of Lord (Potts) n. 14

Previous Number Next Number See English 

14. Quod Dominus in mundum venerit, ut omnia in caelis et inde in terris in ordinem redigeret, et quod hoc factum sit per pugnas contra inferna, quae tunc infestabant omnem hominem venientem in mundum et exeuntem e mundo, et quod per id Justitia factus sit, ac salvaverit homines, qui absque eo non salvari potuerunt, multis in locis apud Prophetas praedicitur; quorum modo aliqua afferentur. [2] Apud Esaiam, "Quis Hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra; Hic honorabilis in vestitu suo, incedens in multitudine roboris sui Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum. Quare rubicundus quoad vestem tuam, et vestis tua sicut calcantis in torculari Torcular calcavi solus, et de populo non vir Mecum: propterea calcavi illos in ira mea, et conculcavi eos in excandescentia mea; inde sparsa est victoria eorum super vestes meas...; nam dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venit. ...Salutem praestitit Mihi brachium me...; descendere feci in terram victoriam eorum. ...Dixit, Ecce populus meus illi, filii...; ideo factus est illis in Salvatorem;... ob amorem suum et ob clementiam suam Ille redemit eos" (lxiii. 1-9);

haec de pugnis Domini contra inferna: per "vestem," in qua honorabilis fuit et quae rubicunda, intelligitur Verbum, cui violentia a populo Judaico illata est: ipsa pugna contra inferna, et victoria super illa, describitur per quod "calcaverit illos in ira sua, et conculcaverit in excandescentia sua;" quod solus et ex propria potentia pugnaverit, describitur per haec, "De populo non vir Mecum, salutem praestitit Mihi brachium meum, descendere feci in terram victoriam eorum;" quod per id salvaverit et redemerit, describitur per haec, "Ideo factus est illis in Salvatorem; ob amorem et clementiam suam Ille redemit eos;" quod hoc fuerit causa adventus Ipsius, describitur per haec, "Dies vindictae in corde meo et annus redemptorum meorum venit." [3] Apud Esaiam, "Vidit quod non quisquam, et obstupuit quod non esset intercedens ideo salutem praestitit Ipsi brachium suum, et justitia Ipsius suscitavit Ipsum: inde induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput suum, et induit vestes vindictae, et texit Se sicut pallio zelo:... tunc venit Zioni Redemptor" (lix. 16, 17, 20):

haec quoque de pugnis Domini, cum fuit in mundo, contra inferna: quod solus ex propria potentia pugnaverit contra illa, intelligitur per haec, "Vidit quod non quisquam, ideo salutem praestitit Ipsi brachium suum;" quod inde Justitia factus sit, per haec, "Justitia Ipsius suscitavit Ipsum, unde induit justitiam sicut loricam;" quod ita redemerit, per haec, "Tunc venit Zioni Redemptor." [4] Apud Jeremiam, "Illi consternati sunt,... fortes eorum contusi sunt,... fugam fugerunt, nec respexerunt. ...Dies ille Domino Jehovih Zebaoth, dies ultimis, ut vindictam sumat de hostibus suis, comedatque gladius, et saturetur" (xlvi. 5, 10):

pugna Domini cum infernis, et victoria super illa, describitur per quod "consternati sint," quod "fortes eorum contusi fugam fugerint, et non respexerint;" "fortes eorum" et "hostes" sunt inferna, quia omnes ibi odio habent Dominum; adventus Ipsius in mundum propterea, intelligitur per haec, "Dies ille Domino Jehovih Zebaoth, dies ultionis, ut vindictam sumat de hostibus suis." [5] Apud Jeremiam, "Cadent juvenes in plateis, et omnes viri belli exscindentur in die illo" (xlix. 26). Apud Joelem, "Jehovah edidit vocem... coram exercitu suo;... magnus dies Jehovae, terribilis valde; quis ergo sustinebit illum?" (ii. 11.) Apud Zephaniam, "In die sacrificii Jehovae visitabo super principes, super filios regis, super omnes indutos indumento alienigenae Dies hic, dies angustiae,... dies buccinae et clangoris" (i. 8, 9, 15, 16). Apud Sachariam, "Jehovah exibit, et pugnabit contra gentes..., juxta diem pugnare Ipsum in die proelii... Stabunt pedes Ipsius in die illo super Monte Olivarum, {1}qui ante facies Hierosolymae. ...Tunc fugietis in vallem montium meorum. ...In die illo non erit lux et splendor. ...Jehovah autem erit in Regem super tota terra: in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum" (xiv. 3-6, 9):

in his locis etiam agitur de pugnis Domini: per "diem illum" intelligitur adventus Ipsius; "Mons Olivarum, qui ante facies Hierosolymae," erat ubi Dominus solito commoratus est (Videatur Marc. xiii. {2}3; cap. xiv. 26: Luc. xxi. 37: cap. xxii. 39: Joh. viii. 1: et alibi). [6] Apud Davidem, "Circumdederunt Me funes mortis,... funes inferni circumdederunt Me, praevenerunt Me laquei mortis:... ideo misit tela, ...et fulmina multa, et conturbavit illos. ...Persequar hostes meos, et comprehendam eos, nec revertar usque dum consumpsero...; percussero eos, ut resurgere non possint. ...Accinges Me robore ad bellum et dabis... hostes in fugam conteram eos sicut pulverem coram faciebus venti, sicut coenum platearum attenuabo eos" (Ps. xviii. 5, (6,) 15, 38, 39, (40,) 41, 43 (B.A. 4, 5, 14, 37-40, 42)):

"funes" et "laquei mortis," qui circumdederunt et praevenerunt, significant tentationes; quae quia ab inferno sunt, etiam vocantur "funes inferni." Haec et reliqua in toto illo psalmo agunt de pugnis et de victoriis Domini; quare etiam dicitur, "Pones Me in caput gentium; populus non noveram, servient Mihi" (vers. 44, 45). [7] Apud Davidem, "Accinge...gladium super femur, Potens;... tela tua acuta, populi cadent sub Te, e corde hostes Regis. Thronus tuus... in saeculum et in aeternum:... amasti justitiam propterea unxit Te Deus" (Ps. xlv. {3}4, 6-8 (B.A. 3, 5-7)):

haec quoque de pugna cum infernis, et de subjugatione illorum; nam in toto illo psalmo agitur de Domino; nempe, de Ipsius pugnis, de Ipsius glorificatione, et de salvatione fidelium ab Ipso. Apud Davidem, "Ignis coram Ipso ibit,... inflammabit circumcirca hostes Ipsius:... videbit et timebit terra: montes sicut cera liquefient... coram Domino totius terrae. Annuntiabunt caeli justitiam Ipsius, et videbunt omnes populi gloriam Ipsius" (Ps. xcvii. 3-6):

pariter in hoc psalmo agitur de Domino, et de similibus. [8] Apud Davidem, "Dictum Jehovae ad Dominum meum, Sede ad dextram meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum;... dominare in medio inimicorum tuorum. ...Dominus ad dextram tuam, percussit in die irae suae reges;... implevit cadaveribus, percussit caput super terram multam" (Ps. cx. 1 ad fin. (vers. 1, 2, 5, 6)). Quod haec de Domino dicta sint, constat ex Ipsius Domini verbis (Apud Matth., cap. xxii. 44; apud Marc., cap. xii. 36; et apud Luc., cap. xx. 42):

per "sedere ad dextram" significatur omnipotentia; per "inimicos significantur inferna; per "reges," illi ibi qui in falsis mali sunt; per "ponere illos scabellum pedum," "percutere in die irae, implere cadaveribus," significatur destruere potentiam illorum; et per "percutere caput super terram multam," significatur destruere omnem. [9] Quoniam Dominus solus vicit inferna, cum nulla ope alicujus angeli, ideo vocatur "Heros" et "Vir bellorum" (Esai. xlii. 15);

"Rex gloriae," "Jehovah fortis," "Heros belli" (Psalm. xiv. 8, 10);

"Fortis Jacobi" (Psalm. cxxxii. 2);

ac multis in locis "Jehovah Zebaoth," hoc est, Jehovah exercituum belli. Et quoque vocatur adventus Ipsius "Dies Jehovae terribilis," "crudelis," "indignationis," "excandescentiae," "irae," "vindictae," "exitii," "belli," "{4}buccinae clangoris," "tumultus;" ut ex locis supra (n. 4) allatis, videri potest. [10] Quoniam ultimum judicium a Domino, cum fuit in mundo, factum est per pugnas cum infernis, et per subjugationem illorum, ideo multis in locis agitur de judicio quod facturus est: ut apud Davidem, Jehovah "venit ad judicandum terram; judicabit orbem in justitia, et populos in veritate" (Ps. {5}xcvi. 13):

sic pluries alibi. Haec e propheticis Verbi. [11] In historicis Verbi autem similia repraesentata sunt per bella filiorum Israelis cum variis gentibus: nam in Verbo tam Prophetico, quam Historico, omne quod scriptum est, de Domino scriptum est; inde Verbum est Divinum. In ritualibus Ecclesiae Israeliticae, ut in holocaustis et sacrificiis, tum in sabbathis et festis ejus, ac in sacerdotio Aharonis et Levitarum, multa arcana glorificationis Domini continentur; similiter in reliquis apud Mosen, quae vocantur "leges," "judicia," et "statuta;" quod etiam intelligitur per Domini verba ad discipulos, Quod "oporteret Ipsum implere omnia quae de Ipso scripta sunt in Lege Mosis" (Luc. xxiv. {6}44);

tum ad Judaeos, Quod "Moses de Ipso scripserit" (Joh. v. 46). [12] Ex his nunc patet quod Dominus in mundum venerit ut subjugaret inferna, et glorificaret Humanum suum: et quod passio crucis fuerit ultima pugna, per quam plene vicit inferna, et plene glorificavit Humanum. Sed plura de hac re videbuntur in sequente opusculo De Scriptum Sacra, ubi in unum colligentur omnia loca e Verbo Prophetico, quae de pugnis Domini cum infernis, et de victoriis super ea, seu quod idem, quae de ultimo judicio ab Ipso facto, cum fuit in mundo, agunt; tum quae de passione et de glorificatione Humani Ipsius, quae tot sunt, ut si adducerentur, implerent membranas. @1 qui pro "quae": vide A.C., n. 10261; Apoc. Exp., n. 638[c].$ @2 3 pro "3, 4"$ @3 4, 6-8 pro "4, 5, 6, 7"$ @4 buccinae clangoris pro "buccinae, clangoris"$ @5 xcvi. pro "xcv."$ @6 44 pro "45"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church