15. (IV.) QUOD DOMINUS PER PASSIONEM CRUCIS NON ABSTULERIT PECCATA, SED QUOD PORTAVERIT ILLA. Sunt quidam intra ecclesiam, qui credunt quod Dominus per passionem crucis peccata abstulerit, ac satisfecerit Patri, et sic redemerit: quidam etiam, quod peccata illorum, qui fidem in Ipsum habent, in Se transtulerit, portaverit, ac in profundum maris, hoc est, in infernum, conjecerit. Confirmant illa apud se per Johannis verba de Jesu, "Ecce Agnus Dei qui tollit peccata mundi" (Joh. i. 29);
et per Domini verba apud Esaiam, "Ille morbos nostros tulit, et dolores nostros portavit:... confossus ob praevaricationes nostras, contusus ob iniquitates nostras, castigatio pacis nostrae super Illo:... vulnere Ipsius sanitas data est nobis. ...Jehovah incurrere fecit in Ipsum iniquitates omnium nostrum. Exactionem sustinuit, atque afflictus est, non tamen aperuit os suum; sicut agnus ad mactationem ducitur... est e terra viventium ob praevaricationem populi mei, plagam illis; ut daret impios in sepulcro suo, et divites in mortibus suis;... ex labore animae suae videbit, saturabitur. Per scientiam suam justificabit... multos, eo quod iniquitates eorum Ipse portaverit.... Exinanivit ad mortem usque animam suam, et cum praevaricatoribus numeratus est, et peccatum multorum tulit, et pro praevaricatoribus intercessit" (liii. 1 ad fin.):
haec et illa dicta sunt de tentationibus Domini et de passione Ipsius; ac per "tollere peccata et morbos," perque "incurrere facere in Ipsum iniquitates omnium," simile intelligitur quod per "portare dolores et iniquitates." [2] Primum itaque dicetur quid intelligitur per "portare iniquitates," et postea quid per "tollere illas." Per "portare iniquitates" non aliud intelligitur quam graves tentationes sustinere, tum sufferre ut Judaei cum Ipso facerent quemadmodum fecerunt cum Verbo, et quod Ipsum similiter tractarent, quia Ipse fuit Verbum: fuit enim ecclesia, quae tunc erat apud Judaeos, prorsus devastata; et devastata erat per id, quod perverterint omnia Verbi, adeo ut non aliquod verum residuum esset; quare nec agnoverunt Dominum: hoc intellectum et significatum est per omnia passionis Domini. Similiter factum est cum prophetis, quia illi repraesentabant Dominum quoad Verbum et inde quoad ecclesiam, et Dominus fuit Ipse Propheta. [3] Quod Dominus fuerit Ipse Propheta constare potest ex his locis:-
"Jesus dixit..., Non est propheta minus honoratus quam in patria sua, et in domo sua" (Matth. xiii. 57; Marc. vi. 4; Luc. iv. 24). Jesus dixit, "Non conveniens est prophetam interire extra Hierosolymam" (Luc. xiii. 33). Dixerunt de Jesu, "Ille propheta a Nazareth" (Matth. xxi. {1}11; Joh. vii. 40, 41). "Cepit timor omnes, laudantes Deum, dicentes quod propheta magnus suscitatus sit inter" illos (Luc. vii. 16). Quod propheta "excitaretur e medio fratrum, cujus verbis obedirent" (Deutr. xviii. 15-19). Quod simile factum sit cum prophetis, constat ex his quae nunc sequuntur. Mandatum est Esaiae prophetae, ut ecclesiae statum repraesentaret, Per quod dissolveret saccum desuper lumbis suis, et calceum exueret desuper pede suo, ac iret nudus et discalceatus tres annos, in signum et prodigium (Esai. xx. 2, 3). [4] Mandatum est Jeremiae prophetae, ut repraesentaret statum ecclesiae, Per quod emeret sibi cingulum, et poneret super lumbis suis, quod per aquam non duceret, et absconderet illud in foramine petrae juxta Euphratem; quod post dies invenit corruptum (Jerem. xiii. 1-7). Idem etiam propheta repraesentavit statum ecclesiae per id, Quod non acciperet sibi uxorem in loco illo, nec intraret in domum luctus, neque abiret ad plangendum, nec intraret domum convivii (Jerem. xvi. 2, 5, 8). [5] Mandatum est Ezechieli prophetae, ut repraesentaret statum ecclesiae, Per quod novaculam tonsorum traduceret super caput suum, et super barbam suam, et postea divideret illa, tertiam partem combureret in medio urbis, tertiam percuteret gladio, tertiam dispergeret in ventum, et parum ex illis alligaret in alis, tandem projiceret in medium ignis, et combureret (Ezech. v. 1-4). Eidem prophetae mandatum est, ut repraesentaret statum ecclesiae, Per quod faceret vasa migrationis, et migraret in locum alium in oculis filiorum Israelis, et educeret vasa interdiu, et exiret in vespera per effossum parietem, ac obtegeret facies ut non videret terram: et quod sic prodigium esset domui Israelis: et diceret propheta, "Ecce ego prodigium vestrum; quemadmodum feci, sic fiet illis" (Ezech. xii. 3-7, 11). [6] Mandatum est Hoscheae prophetae, ut repraesentaret statum ecclesiae, Per quod acciperet sibi meretricem in uxorem; et quoque accepit, et illa peperit ei tres filios, quorum unum vocavit "Jisreel," alterum "Non Miserandum," et tertium "Non Populum" (Hosch. i. 2-9). Ac iterum ei mandatum est, Ut abiret et amaret mulierem amatam socio et adulteram, quam etiam sibi comparavit per quindecim argenti (Hosch. iii. {2}1, 2). [7] Mandatum est Ezechieli prophetae, ut repraesentaret statum ecclesiae, Per quod sumeret laterem, et sculperet super eo Hierosolymam, et poneret obsidionem, et daret vallum et aggerem contra illam, poneret sartaginem ferri inter se et urbem, et cubaret super latere sinistro, et postea super dextro, trecentos et nonaginta dies ({3}et dein dies quadraginta). Tum sumeret tritica, hordea, lentes, milium et zeas, et ex illis sibi faceret panem, quem tunc ederet, juxta mensuram. Et quoque quod faceret sibi placentam hordeorum cum stercore fimi hominis; et quia hoc deprecatus est, mandatum est ut faceret illam cum excrementis bovis (Ezech. iv. 1-15). Praeter quod prophetae etiam alia repraesentarent; ut Zedkiah, Per cornua ferri, quae sibi fecit (1 Reg xxii. 11). Et alius propheta, Per quod percuteretur et vulneraretur, ac cinerem super oculis mitteret (1 Reg. xx. 35, 37(, 38)). [8] In genere repraesentabant prophetae Verbum in sensu ultimo, qui est sensus litterae, per "tunicam pili" (Sach. xiii. 4): quare Elias Tali tunica indutus fuit, ac cinctus cingulo coriaceo circum lumbos (2 Reg. i. {4}8);
similiter Johannes Baptista, Qui habebat indumentum ex pilis cameli, et cingulum coriaceum circum lumbum suum, et comedit locustam et mel agreste (Matth. iii. 4). Ex his patet quod prophetae repraesentaverint statum ecclesiae et Verbum; qui enim unum, etiam alterum repraesentat, nam ecclesia est ex Verbo, et secundum receptionem ejus vita et fide: quare etiam per "prophetas," in utroque Testamento, ubi nominantur, significatur doctrina ecclesiae ex Verbo; per Dominum autem ut Maximum Prophetam, significatur ipsa ecclesia et ipsum Verbum. @1 11 pro "26"$ @2 1, 2 pro "2, 3"$ @3 Vide Doc. de Scrip. Sac., n. 16; Apoc. Exp., n. 805[b(iv)].$ @4 8 pro "6"$