Doc. of Lord (Potts) n. 41

Previous Number Next Number See English 

41. ((iv.)) Quod Dominus dicatur Dominus et Deus, patet a tam multis locis, ut, si afferentur, paginas implerent. Haec pauca sufficiant. Apud Johannem, Quando Thomas ex mandato Domini vidit manus Ipsius, et tetigit latus Ipsius, dixit, "Domine mi et Deus mi" (xx. 27, 28). Apud Davidem, "Recordati sunt quod Deus esset Petra eorum, et Deus excelsus Redemptor eorum" (Ps. lxxviii. 35). Et apud Esaiam, "Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis; Deus totius terrae vocabitur" (liv. 5). Hoc quoque patet ex eo, quod adoraverint Ipsum, et ceciderint super facies suas coram Ipso (Matth. ix. {1}18; cap. xiv. 33; cap. xv. 25; cap. xxviii. 9: Marc. i. 40; cap. v. 22; cap. vii. 25; cap. 17: Luc. xvii. 15, 16: Joh. {2}ix. 38). Et apud Davidem, "Audivimus de Illo in Ephrata;... intremus in habitacula Illius, et incurvemus nos scabello pedum Illius" (Ps. cxxxii. 6, 7). Similiter in caelo, de quo in Apocalypsi, "Fui... in spiritu, et ecce thronus positus in caelo, et super throno sedens,... similis lapidi jaspidi et sardino, et iris circa thronum similis aspectu smaragdino... Et ceciderunt viginti et quatuor seniores ante sedentem super throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, et projecerunt coronas suas ante thronum" (iv. 2, 3, 10). Et alibi, "Vidi in dextra sedentis super throno librum scriptum intus et a tergo, obsignatum septem sigillis," et nemo potuit illum aperire. "Tunc dixit unus ex senioribus, Ecce vicit Leo, qui est ex tribu Jehudae, radix Davidis, ut aperiat librum, et solvat septem sigilla ejus: et vidi... in medio throni..., Agnus stans;... hic venit et sumpsit librum et ceciderunt coram Agno et adorarunt viventem in saecula saeculorum" (v. 1, (3,) 5-7, (8,) 14). @1 18 pro "19"$ @2 ix. 38 pro "x. 17"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church