De Verbo (Whitehead) n. 14

Previous Number Next Number See English 

14. De Verbo in coelis 1] Est in omnibus coelis Verbum, ac legitur ibi sicut in mundo, et praedicatur ex illo, est enim Divinum Verum ex quo intelligentia et sapientia est Angelis, nam absque Verbo nemo scit aliquid de Domino, de amore et fide, de redemptione, et de reliquis sapientiae coelestis arcanis, imo absque Verbo non foret coelum, sicut absque Verbo non foret Ecclesia, in Mundo; ita non foret conjunctio cum Domino; quod non detur aliqua Theologia naturalis absque revelatione, et in Christiano orbe absque Verbo, supra ostensum est; si non datur in mundo, nec daretur alicui post mortem, nam qualis homo quoad religiosum suum est in mundo, talis est quoad religiosum post mortem dum fit spiritus: ac universum Coelum non consistit ex aliquibus angelis ante mundum seu cum mundo creatis, sed ex illis qui fuerunt homines, ac tunc interius angeli; hi per Verbum in coelo in sapientiam spiritualem, quae est sapientia interior, veniunt, quia Verbum ibi est spirituale. 2] Verbum in Regno spirituali Domini, non est sicut Verbum in mundo; in mundo est Verbum naturale, in illo regno autem est spirituale; differentia est sicut inter naturalem ejus, et sensum spiritualem ejus, qui qualis sit, multis ostensum est in Arcanis Coelestibus, ubi omnia quae in Genesi et in Exodo sunt, secundum illum sensum explicata sunt; talis differentia est, ut nulla vox sit similis; pro nominibus ibi sunt res, similiter pro numeris, et pro Historicis ibi sunt Ecclesiastica: at quod mirabile est, dum angelus illud legit, non scit aliter quam quod simile sit Verbo quod in mundo legit; causa est, quia non amplius ei aliquae ideae naturales sunt, sed loco illarum ideae spirituales, ac naturale et spirituale per correspondentias ita conjuncta sunt, ut faciant sicut unum, quare cum e naturali in spirituale venit, apparet ei sicut idem sit; imo Angelus nec scit quod sapientior sit, quam fuerat in mundo, tametsi illi sapientia ei [sapientiae] tam supereminens est, ut sit respective ineffabilis, nec nosse potest discrimen, quia in statu suo spirituali non scit aliquid de statu suo naturali, in quo fuit in mundo, nec potest conferre et discriminare, quia non redit in illum, et sic comparationem facere: sed usque perficitur angelus sapientia jugiter in coelo plus quam in mundo, quia in puriore affectione veri spirituali est. 3] Verbum autem in Regno coelesti Domini multo praestantius et sapientius est Verbo, quod est in spirituali Regno Ipsius, ac simili gradu differunt sicut Verbum naturale quod est in mundo et Verbum spirituale, de quo actum est; est enim in illo Verbo sensus intimus, qui vocatur coelestis, in quo omnia Verbi agunt de solo Domino; in hoc Verbo pro Jehovah legitur Dominus, et pro Abrahamo, Isaco et Jacobo, tum pro Davide, ut et pro Mose, Elia et reliquis prophetarum, nominatur Dominus, ac Divinum Ipsius per illos intellectum per peculiares signaturas distinguitur; pro nominibus tribuum Israelis, quae sunt duodecim, et quoque pro nominibus apostolorum ibi aliquid Domini quoad Ecclesiam legitur; et sic in reliquis. Exinde patuit mihi quod universa scriptura sacra in sensu intimo de solo Domino agat. Differentia intercedit inter bina illa Verba, spirituale et coeleste, sicut inter cogitationes quae sunt intellectus, et inter affectiones quae sunt voluntatis, sunt enim angeli regni coelestis in amore in Dominum et inde in affectione boni, et angeli regni spiritualis in fide in Dominum, et inde in perceptione veri. 4] Verbum spirituale et Verbum coeleste differunt etiam quoad scripturam; scriptura Verbi spiritualis consistit ex literis quae similes sunt literis typographicis nostri mundi, sed unaquaevis litera facit sensum, quare si videris illam scripturam, non intelligeres unam vocem, est enim litera juxta literam in continua serie, cum lineolis et punctis supra et infra, nam est secundum loquelam spiritualem, quae nihil commune habet cum loquela naturali. Angeli quo sapientiores sunt vident arcana interiora ex Verbo suo ita scripto, quam vident angeli simpliciores; recondita ibi patent clare coram oculis sapientum, non autem coram oculis simplicium, similiter, sed plus, quam fit in nostro Verbo, in quo etiam sapientes plura vident quam simplices. Scriptura autem Verbi coelestis est ex literis ignotis in mundo; sunt quidem literae alphabeticae, sed quaelibet ex lineis inflexis cum corniculis supra et infra, consistit, ac sunt jothae seu puncta in literis, et quoque infra et supra illas; dictum est, quod talis scriptura fuerit antiquissimis in hac tellure; in quibusdam cum scriptura Hebraea concordat, sed parum; per talem scripturam exprimuntur affectiones quae amoris sunt, quare plura arcana involvit, quam ut possint ipsi enuntiare; exprimunt arcana non enuntiabilia, quae ex suo Verbo percipiunt, per repraesentationes. Sapientia quae in hoc Verbo recondita latet, transcendit sapientiam quae in Verbo spirituali, sicut millia unitatem. 5] Ut intelligatur differentia inter tria Verba, naturale, spirituale et coeleste, sint exemplo Capita Prima Geneseos, ubi agitur de Adamo, ejus uxore, et Paradiso; in Verbo naturali, quod in mundo est, describitur Creatio Mundi, et prima Creatio hominis, et hujus jucunditates et delitiae terrestres, et per nominatas personas post illum usque ad diluvium intelliguntur posteri ejus, et per numeros, aetates illorum; at in Verbo spirituali, quod apud angelos qui in Regno spirituali sunt, non intelliguntur illa, sed in primo capite describitur reformatio et regeneratio hominum Ecclesiae Antiquissimae, quae etiam nova creatio vocatur; in secundo Capite per Paradisum describitur intelligentia hominum istius Ecclesiae, per Adamum et ejus uxorem ipsa illa Ecclesia, et per posteros illorum usque ad diluvium, describuntur mutationes status illius Ecclesiae, usque cum desiit, et tandem ejus interitus per diluvium: in Verbo autem coelesti, seu in Verbo quod est apud angelos qui in Regno coelesti Domini sunt, in primo Capite describitur glorificatio Humani Domini; pro Paradiso describitur Divina Ipsius Sapientia; per ipsum Adamum ibi intelligitur Dominus quoad Ipsum Divinum ac simul Divinum Humanum, et per uxorem ejus Ecclesia, quae quia vitam a Domino habet, vocatur Chavah a Vita, et de illa dicit Adamus, quod esset os suum et caro sua, et quod [essent] una caro, quia Ecclesia est a Domino, et ex Ipso et cum Ipso sicut unum; per nomina, quae sunt posteritates Adami, describuntur ibi successivi status receptionis Domini, et conjunctionis cum Ipso, ab hominibus illius Ecclesiae, usque dum prorsus nulla receptio et inde nulla conjunctio 6]esset. Cum itaque prima illa Capita ex nostro Verbo ab hominibus probis, et imprimis a pueris et puellis infantibus leguntur, et afficiuntur gaudio ex statu creationis omnium, et ex Paradiso, tunc evolvuntur illi sensus, et angeli spirituales illa intelligunt secundum suum Verbum, et angeli coelestes secundum suum, praeter quod sciant, quod homo aut puer infans id legat, evolvuntur enim illi sensus in suo ordine, quia correspondent, et correspondentiae sunt ex creatione tales. Ex his patet, quale est Verbum in suo sinu, quod nempe ei tres sensus sint, ultimus qui est naturalis pro homine, qui in plerisque agit de mundanis, et ubi agit de Divinis, usque per talia quae in mundo sunt, describuntur; sensus medius qui est spiritualis, in quo talia quae sunt Ecclesiae describuntur; et intimus sensus qui est coelestis, in quo talia quae sunt Domini, continentur; nam universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini, et regnum Domini, quod est coelum et Ecclesia, est theatrum repraesentativum Ipsius Domini; nam sicut Dominus glorificavit Humanum suum, ita quoque regenerat hominem, et sicut hominem regenerat, ita quoque illum creavit. 7] Ex his constare potest, quale est Verbum in suo sinu; Verbum naturale, quale est in mundo in Christiano orbe, intus in se continet et Verbum spirituale, et Verbum coeleste, nam sensus spiritualis nostri Verbi, est Verbum in coelis, qui Regnum spirituale Domini constituunt, et sensus coelestis nostri Verbi, qui est sensus ejus intimus, est Verbum in coelis, qui Regnum coeleste Domini constituunt, quare in Verbo nostro naturali continetur et Verbum spirituale et Verbum coeleste, sed in Verbo spirituali et coelesti non continetur Verbum naturale, quare Verbum nostri mundi est sapientia Divina plenissimum, et inde sanctius Verbis coelorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church