Heaven and Hell (Ager) n. 1

Next Number See English 

1. PRAEFATIO.

Ubi Dominus de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus ecclesiae, {1} coram discipulis loquitur, ad finem praedictionum de successivis statibus ejus quoad amorem et fidem, {2} ita dicit:

"Statim. post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa. Et emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum" (Matth. xxiv. 29-31). Qui secundum sensum litterae illa verba intelligunt, non aliter credunt, quam quod omnia illa secundum descriptionem in illo sensu postremo tempore, quod vocatur Ultimum Judicium, eventura sint; ita non solum quod sol et luna obscurabuntur, et quod stellae cadent de caelo, quodque appariturum signum Domini in caelo, et quod visuri Ipsum in nubibus, et simul angelos cum tubis, sed etiam secundum praedictiones alibi, quod totus mundus aspectabilis periturus sit, ac postea novum caelum cum nova terra exstiturum in hac opinione sunt plerique hodie intra ecclesiam. Sed qui ita credunt, non sciunt arcana quae latent in singulis Verbi; in singulis enim Verbi est sensus internus; in quo non naturalia et mundana, qualia sunt quae in sensu litterae, sed spiritualia et caelestia, intelliguntur; et hoc non modo quoad sensum plurium vocum, sed etiam quoad unamquamvis vocem; {3} Verbum enim conscriptum est per meras correspondentias, {4} ob finem ut in singulis sensus internus sit. Qualis ille sensus est, constare potest ex omnibus illis quae de eo sensu in Arcanis Caelestibus dicta et ostensa sunt quae etiam inde collata videantur in explicatione De Equo Albo, de quo in Apocalypsi. Secundum eundem sensum intelligenda sunt quae Dominus in supra allato loco de adventu suo in nubibus caeli locutus est; per "solem" ibi, qui obscurabitur, significatur Dominus quoad amorem; {5} per "lunam" Dominus quoad fidem; {6} per "stellas" cognitiones boni et veri, seu amoris et fidei; {7} per "signum Filii hominis in caelo," apparitio Divini veri per "tribus terrae," quae plangent, omnia veri et boni, seu fidei et amoris {8} per "adventum Domini in nubibus caeli cum potentia et gloria," praesentia Ipsius in Verbo, et revelatio , {9} per "nubes" significatur Verbi sensus litterae, {10} et per "gloriam Verbi sensus internus; {11} per "angelos cum tuba et voce magna" significatur caelum unde Divinum verum. {12} Inde constare potest, quod per illa verba Domini intelligatur, quod in fine ecclesiae, quando amplius non amor et inde non fides, Dominus aperturus Sit Verbum quoad sensum ejus internum, et quod revelaturus arcana caeli: arcana, quae in nunc sequentibus revelantur, sunt de Caelo et de Inferno, et simul de Vita hominis post mortem. Homo ecclesiae hodie vix aliquid novit de caelo et de inferno, nec de vita sua post mortem, tametsi omnia descripta exstant in Verbo immo etiam multi, qui intra ecclesiam nati sunt, negant illa, dicentes corde suo, "Quis inde venit et narravit?" Ne itaque tale negativum, quod imprimis regnat apud illos qui multa e mundo sapiunt, etiam inficiat et corrumpat simplices corde et simplices fide, datum est mihi una esse cum angelis, et loqui cum illis sicut homo cum homine, et quoque videre quae in caelis, tum quae in infernis, et hoc per tredecim annos; ita nunc illa ex Visis et Auditis describere; sperans sic ignorantiam illustrari, et incredulitatem dissipari. Quod hodie immediata talis revelatio existat, est quia illa est quae per adventum Domini intelligitur. ----------

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.) @1 Consummatio saeculi, quod sit ultimum tempus ecclesiae (n. 4535, 10672[? 10622]).$ @2 Explicantur quae Dominus de consummatione saeculi, deque adventu Ipsius, ita de successiva vastatione ecclesiae et de ultimo judicio, praedixerat apud Matthaeum, cap., xxiv. et xxv., in initiis ad capita [I] xxvi. ad xxxix. Genes.; et ibi n. 3353-3356, 3486-3489, 3650-3655, 3751-3759[? 3757], 3897-3901, 4056-4060, 4229-4231, 4332-4335, 4422-4424, 4635-4638, 4661-4664, 4807-4810, 4954-4959, 5063-5071).$ @3 Quod in omnibus et singulis Verbi sit sensus internus seu spiritualis (n. 1143, 1984, 2135, 2333, 2395, 2495, 4442, 9049[? 9048], 9063, 9086).$ @4 Quod Verbum per meras correspondentias conscriptum sit, et quod inde omnia et singula ibi significent spiritualia (n. 1404, 1408, 1409, 1540, 1619, 1659, 1709, 1783, 2900, 9086).$ @5 Quod "sol" in Verbo significet Dominum quoad amorem, et inde amorem in Dominum (n. 1529, 1837, 2441, 2495, 4060, 4696, [I] 4996, 7083, 10809).$ @6 Quod "luna" in Verbo significet Dominum quoad fidem, et inde fidem in Dominum (n. 1529, 1530, 2495, 4060, 4996[? 4696], 7083).$ @7 Quod "stellae" in Verbo significent cognitiones boni et veri (n. 2495, 2849, 4697).$ @8 Quod "tribus" significent omnia vera et bona in complexu, ita omnia fidei et amoris (n. 3858, 3926, 4060, 6335).$ @9 Quod "adventus Domini" sit praesentia Ipsius in Verbo, ac revelatio (n. 3900, 4060).$ @10 Quod "nubes" in Verbo significent Verbum in littera, seu sensum litterae ejus (n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8106, 8781, 9430, 10551, 10574).$ @11 Quod "gloria" in Verbo significet Divinum verum quale est in caelo, et quale est in sensu interno Verbi (n. 4809, [I] 5292, 5922, 8267, 8427, 9429, 10574).$ @12 Quod "tuba" seu "buccina" significet Divinum verum in caelo, et e caelo revelatum (n. 8815, 8823, 8915); [quod hoc similiter [significetur] per "vocem" (n. 6971, 9926).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church