Heaven and Hell (Ager) n. 2

Previous Number Next Number See English 

2. [I.] QUOD DOMINUS SIT DEUS CAELI. Primum erit scire quis Deus caeli est, quoniam reliqua inde pendent. In universo caelo non alius agnoscitur pro Deo caeli quam solus Dominus; dicunt ibi sicut Ipse docuit, Quod unus sit cum Patre; quod Pater in Ipso, et Ipse in Patre; et quod qui videt Ipsum, videat Patrem: et quod omne sanctum ab Ipso procedat (Joh. x. 30, 38; cap. xiv. [9,] 10, 11 cap. xvi. 13-15). Locutus sum cum angelis saepius de hac re, et constanter dixerunt, quod non possint in caelo distinguere Divinum in tria, quoniam sciunt et percipiunt quod Divinum unum sit, et quod unum sit in Domino: dixerunt etiam, quod qui ab ecclesia ex mundo veniunt, apud quos idea trium Divinorum est, non possint admitti in caelum, quoniam errat eorum cogitatio ab uno ad alterum, et non ibi licet cogitare tres et dicere unum, {1} quia quisque in caelo ex cogitatione loquitur, est enim ibi loquela cogitativa seu cogitatio loquens quare qui in mundo distinxerunt Divinum in tria, ac separatam ideam de unoquovis acceperunt, et non illam in Domino unam fecerunt et concentraverunt, non recipi possunt datur enim in caelo omnium cogitationum communicatio, quare si illuc veniret, qui cogitat tres et dicit unum, statim internosceretur et rejiceretur. Sed sciendum est, quod omnes illi qui non separaverunt verum a bono seu fidem ab amore, in altera vita, cum instructi, recipiant ideam caelestem de Domino, quod sit Deus universi aliter vero qui fidem separaverunt a vita, hoc est, qui non vixerunt secundum praecepta verae fidei. @1 Quod Christiani in altera vita explorati, qualem ideam de Deo uno haberent, et quod compertum sit quod haberent ideam trium deorum (n. 2329, 5256, 10736, 10738, 10821). Quod Divinum Trinum in Domino agnoscatur in caelo (n. 14, 15, 1729, 2005, 5256, 9303).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church