Heaven and Hell (Ager) n. 3

Previous Number Next Number See English 

3. Qui intra ecclesiam negaverunt Dominum, et agnoverunt solum Patrem, et in tali fide se confirmaverunt, illi extra caelum sunt et quia non datur apud illos aliquis influxus e caelo, ubi Dominus solus adoratur, privantur per gradus facultate cogitandi verum de quacunque re, et tandem fiunt vel sicut muti, vel loquuntur stolide, et in eundo errant, ac brachia eorum pendent et vibrantur sicut expertia virium in internodiis. Qui autem negaverunt Divinum Domini, et agnoverunt solum Humanum Ipsius, ut Sociniani, illi similiter extra caelum sunt, ac feruntur antrorsum paulo versus dextrum, ac in profundum demittuntur, et sic prorsus separantur a reliquis e Christiano orbe. Qui autem dicunt se credere in Divinum invisibile, quod nominant Ens universi a quo omnia exstiterant, ac rejiciunt fidem de Domino, illi experti sunt quod in nullum Deum credant, quia Divinum invisibile est illis quale est naturae in suis primis, in quod non cadit fides et amor, quia non cogitatio: {1} illi relegantur inter illos, qui vocantur naturalistae. Aliter fit cum illis qui extra ecclesiam nati sunt, qui Gentes vocantur de quibus in sequentibus. @1 Quod Divinum non perceptibile aliqua idea, non receptibile sit fide (n. 4733, 5110, 5633 [? 5663], 6982, 6996, 7004, 7211, 9267[? 9356, 10267], 9359, 9972, 10067).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church