104. Omnia quae telluris sunt, distinguuntur in tria genera, quae vocantur regna; nempe regnum animale, regnum vegetabile, et regnum minerale. Quae in regno animali sunt, correspondentiae in primo gradu sunt, quia vivunt quae in regno vegetabili, correspondentiae in secundo gradu sunt, quia modo crescunt; quae in regno minerali sunt, correspondentiae in tertio gradu sunt, quia non vivunt nec crescunt. Correspondentiae in regno animali sunt animantia varii generis, tam quae gradiuntur eI repunt super terra, quam quae volant in aere; quae in specie non nominantur, quia nota sunt. Correspondentiae in regno vegetabili sunt omnia quae in hortis, silvis, agris, et campis crescunt et florent; quae nec nominantur quia etiam nota sunt. Correspondentiae in regno minerali sunt metalla nobiliora et ignobiliora, lapides pretiosi et non pretiosi, ac terrae varii generis, tum etiam aquae. Praeter illa etiam correspondentiae sunt, quae ab industria humana ex illis ad usum parantur; sicut omnis generis cibi, vestes, domus, aedes, et plura.