105. Quae supra tellurem sunt, ut sol, luna, stellae, et quoque quae in atmosphaeris, ut nubes, nimbi, pluviae, fulgura, tonitrua, etiam correspondentiae sunt. Quae procedunt a sole, ejus praesentia et absentia, ut lux et umbra, calor et frigus, etiam correspondentiae sunt pariter quae inde succedunt, ut tempora anni, quae vocantur ver, aestas, autumnus, et hiems; ac tempora diei, ut mane, meridies, vespera, et nox.