Heaven and Hell (Ager) n. 107

Previous Number Next Number See English 

107. Omne id correspondens est, quod in natura ex ordine Divino existit et subsistit. Ordinem Divinum facit Divinum bonum quod procedit a Domino; inchoat ab Ipso, procedit ab Ipso per caelos successive in mundum, ac in ultimis ibi terminatur. Quae secundum ordinem ibi sunt, correspondentiae sunt. Secundum ordinem ibi sunt omnia quae bona et perfecta sunt ad usum, nam omne bonum est bonum secundum usum; forma se refert ad verum, quia verum est forma boni. Inde est, quod omnia quae in universo mundo ac in mundi natura in ordine Divino sunt, se ad bonum et verum referant.{1} @1 Quod omnia in universo tam caelo quam mundo, quae secundum ordinem sunt, se referant ad bonum et verum (n. 2451, 3165,, 4390, 4409, 5232, 7256, 10122). Et ad conjunctionem utriusque ut sint aliquid (n. 10555).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church