Heaven and Hell (Ager) n. 108

Previous Number Next Number See English 

108. Quod omnia quae in mundo sunt ex Divino existant, ac induantur talibus in natura, per quae ibi esse possunt, et facere usum, et sic correspondere, constat manifeste ex singulis quae in regno tam animali quam vegetabili apparent in utroque sunt talia, quae quisque videre potest, si ex interiori cogitat, quod e caelo sint. Ad illustrationem ex innumerabilibus pauca licet memorare; hic primum aliqua in Regno Animali. Ibi qualis scientia quasi insita sit cuilibet animali, pluribus notum est. Sciunt apes legere mella ex floribus; condere cellulas ex cera, in quibus mella sua recondant, et sic sibi et suis prospicere cibo etiam pro futura hieme femella eorum ponit ova, ceteri ministrant, et circuminducunt illa, ut inde nova propago nascatur vivunt in quadam regiminis forma, quam ex insito norunt omnes ibi, utiles conservant, ac inutiles ejiciunt ac deprivant alis; praeter alia mirabilia, quae illis ex caelo propter usum cera enim inservit humano generi pro lucernis in toto orbe, et mel pro condiendis cibis. Quid non fit cum vermiculis, qui in regno animali vilissima sunt ? Sciunt illi se nutrire succo ex suis foliis, et postea exacto tempore se circum inducere tegmine, et quasi ponere in utero, et sic excludere prolem sui generis. Quidam vertuntur primum in nymphas et chrysallides, ac fila producunt, et post exantlatum laborem exornantur alio corpore, et insigniuntur alis, et volant in aere ut in suo caelo, ac conjugia celebrant, ponunt ova, et sibi prospiciunt posteritatem. Praeter hos in specie, sciunt in genere omnia volatilia caeli suos cibos, quibus nutriantur, non solum quinam sunt, sed etiam ubinam; sciunt condere sibi nidos, unum genus aliter quam alterum, ponere ibi ova, incubare illis, excludere suos pullos, et alere, ac ejicere domo cum sui juris esse possunt; sciunt etiam suos hostes quos fugiant, et suos amicos quibus consocientur, et haec a prima infantia: ut taceam mirabilia in ipsis ovis, ubi omnia pro formatione et nutritione inchoantis pulli parata jacent in suo ordine: praeter innumerabilia alia. Quis usquam dicturus est, qui ex aliqua rationis sapientia cogitat, quod haec aliunde sint quam ex spirituali mundo, cui inservit naturalis pro amiciendo id, quod inde est, corpore, seu sistendo in effectu id quod spirituale est in causa? Quod animalia telluris, et volatilia caeli, nascantur in omnem illam scientiam, et non homo, qui tamen illis praestantior est, causa est, quia animalia in ordine vitae suae sunt, nec potuerunt id quod in illis ex spirituali mundo est, destruere, quoniam illis non rationale aliter homo, qui ex spirituali mundo cogitat is quia id apud se pervertit per vitam contra ordinem, cui favet rationale, ideo is non potest aliter quam in meram ignorantiam nasci, et dein per media Divina in ordinem caeli reduci.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church