119. Inde est, quod in Verbo Dominus quoad amorem comparetur soli, et quoad fidem lunae; et quoque quod amor a Domino in Dominum significetur per "solem," et fides a Domino in Dominum significetur per "lunam;" ut in sequentibus his locis:
"Erit lux lunae sicut lux solis lux autem solis erit septupla, ut lux septem dierum (Esai. xxx. 26): "Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas; solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam omnia luminaria lucis in caelis atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua" (Ezech. xxxii. 7, 8):
"Obtenebrabo solem in exortu suo, et luna non splendere faciet lucem suam" (Esai. xiii. 10);
"Sol et luna atrabuntur, et stellae retrahent splendorem suum;...sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem (Joel. ii. 2, 10, 31; cap. iv. [B.A. iii.] 15);
"Sol factus est niger sicut saccus pilosus, et luna facta est sicut sanguis, et stellae..ceciderunt in terram (Apoc. vi. 12[, 13]);
"Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lucem suam, et stellae cadent de caelo" (Matth. xxiv. 29) et alibi. In illis locis per "solem" significatur amor, et per lunam" fides, et per "stellas" cognitiones boni et veri; {1} quae dicuntur atrari, amittere lucem, et cadere de caelo, cum non amplius sunt. Quod Dominus ut Sol in caelo appareat, constat quoque ab Ipso transformato coram Petro, Jacobo, et Johanne, Quod facies Ipsius fulserit sicut sol (Matth. xvii. 2);
sic Dominus visus est discipulis illis, cum subducti a corpore erant, et in luce caeli. Inde erat, quod antiqui, apud quos ecclesia repraesentativa fuit, verterint faciem, cum in Divino cultu erant, ad solem in oriente: ex illis est, quod templis dederint aspectum versus orientem. @1 Quod "stellae" et "sidera" in Verbo significent cognitiones boni et veri (n. 2495, 2849, 4697).$