Heaven and Hell (Ager) n. 120

Previous Number Next Number See English 

120. Quantus et qualis Divinus amor est, constare potest ex comparatione cum sole mundi, quod ardentissimus, et si credere velitis, multo ardentior: quapropter Dominus ut Sol non influit immediate in caelos, sed ardor amoris Ipsius temperatur in via per gradus; temperaturae apparent ut cingula radiosa circum solem: et insuper angeli obvelantur tenui conveniente nube, ne laedantur ab influxu;{1} distant ideo caeli secundum receptionem; caeli superiores, quia in bono amoris sunt, Domino ut Soli proximi sunt; caeli autem inferiores, quia in bono fidei, ab illo remotiores sunt: qui autem in nullo bono sunt, ut qui [in] inferno, remotissimi sunt, et ibi tantum remoti, quantum in opposito contra bonum sunt.{2} @1 Qualis et quantus Divinus Amor Domini, illustratum per comparationem cum igne solis mundi (n. 6834, 6844[? 8644], 6849). Quod Divinus Amor Domini sit amor erga omne genus humanum ad salvandum illud (n. 1820, 1865, 2253, 6872). Quod amor proxime procedens ab igne amoris Domini non intret caelum, sed quod appareat circum solem sicut cingula radiosa (n. 7270). Quod etiam angeli obvelentur tenui [I]correspondente nube, ne laedantur ab influxu ardentis amoris (n. 6849).$ @2 Quod praesentia Domini apud angelos se habeat secundum receptionem boni amoris et fidei ab Ipso (n. 904, 4198, 4320, 6280, 6832, 7042, 8819, 9680, 9682, 9683, 10106, 10811). Quod Dominus appareat cuivis secundum quale ejus (n. 1861, 2235[? 3235], 4198, 4206). Quod inferna removeantur a caelis, per quod non sustinere possint praesentiam Divini amoris a Domino (n. 4299, 7519, 7738, 7989, 8157[? 8137], 8266[? 8265], 9327). Quod inde inferna sint remotissima a caelis, et quod id sit hiatus ingens (n. 9346, 10187).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church