121. Cum autem Dominus apparet in caelo, quod saepius fit, non apparet cinctus Sole, sed in forma Angelica, distinctus ab angelis per Divinum translucens e facie non enim ibi est in persona, nam Dominus in persona constanter est circumdatus Sole, sed est in praesentia per aspectum; in caelo enim commune est, quod appareant sicut praesentes in loco ubi figitur seu terminatur aspectus tametsi id sit longissime a loco ubi actualiter sunt praesentia illa vocatur praesentia visus interni, de qua in sequentibus. Visus etiam est Dominus mihi extra Solem in forma Angelica paulo infra Solem in alto; et quoque prope in simili forma, facie lucente; semel etiam in medio angelorum ut jubar flammeum.