128. Quod Divinum verum sit angelis lux, est quia angeli spirituales sunt, et non naturales; spirituales vident ex suo Sole, et naturales ex suo et Divinum verum est, ex quo angelis intellectus, et intellectus est visus eorum internus, qui influit in visum eorum externum, et producit illum; inde quae apparent in caelo a Domino ut Sole, in luce apparent. {1} Quia inde origo lucis est in caelo, ideo variatur illa ibi secundum receptionem Divini veri a Domino, seu quod idem, secundum intelligentiam et sapientiam, in qua sunt angeli: alia itaque est in regno caelesti quam in regno spirituali, et alia in unaquavis societate; lux in regno caelesti apparet flammea, quia angeli, qui ibi, recipiunt lucem a Domino ut Sole lux autem in regno spirituali est candida, quia angeli, qui ibi, recipiunt lucem a Domino ut Luna (videatur supra, n. 118). Lux etiam non similis est uni societati quae alteri: in quavis societate etiam differt, in majore luce ibi sunt qui in medio, et in minore qui circum (videatur n. 43). Verbo, in eodem gradu, quo angeli sunt receptiones Divini veri, hoc est, in intelligentia et sapientia a Domino, est illis lux. {2} Angeli caeli inde vocantur Angeli lucis. @1 Quod lux caeli illuminet angelorum et spirituum et visum et intellectum (n. 2776, 3138).$ @2 Quod lux in caelo se habeat secundum angelorum intelligentiam et sapientiam (n. 1524, 1529, 1530, 3339). Quod lucis differentiae in caelis totidem sint, quot societates angelicae; quoniam perpetuae varietates quoad bonum et verum, ita quoad sapientiam et intelligentiam, sunt in caelis (n. 684, 690, 3241, 3744, 3745, 4414, 5598, 7236, 7833, 7836).$