Heaven and Hell (Ager) n. 129

Previous Number Next Number See English 

129. Quia Dominus in caelis est Divinum Verum, et Divinum Verum ibi est Lux, ideo Dominus in Verbo vocatur Lux; pariter omne verum quod ab Ipso; ut in sequentibus his locis, Jesus dixit, "Ego sum Lux mundi qui sequitur Me non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae" (Joh. viii. 12);

"Quamdiu in mundo sum, Lux mundi sum" (Joh. ix. {1}5);

Jesus..dixit.., Parum adhuc Lux vobiscum est ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant:...cum est vobis Lux, credite in lucem, ut filii lucis sitis.....Ego Lux in mundum veni, ut quisquis credit in Me, in tenebris non maneat" (Joh. xii. 35, 36, {2}46);

"Lux venit in mundum, sed amaverunt homines tenebras potius quam lucem" (Joh. iii. 19). Johannes de Domino, Hic est Lux vera, quae illuminat omnem hominem (Joh. i. 4, 9);

Populus qui sedet in tenebris, lucem magnam {3}vidit; et illis, qui sedebant in..umbra mortis, Lux exorta est (Matth. iv. 16) "Dabo Te in foedus populi, in lucem gentium" (Esai. xlii. 6);

"Constitui Te in Lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremitatem terrae (Esai. xlix. 6);

Gentes quae servatae ambulabunt ad lucem Ipsius" (Apoc. xxi. 24);

"Mitte lucem tuam et veritatem tuam, illae ducent me (Psalm. xliii. 3). In his locis et in aliis Dominus vocatur Lux ex Divino vero, quod ex Ipso; pariter ipsum verum dicitur lux. Quoniam a Domino ut Sole lux est in caelis, ideo cum transformatus coram Petro, Jacobo et Johanne, "Facies Ipsius apparuit sicut Sol," "et vestimenta Ipsius sicut lux, coruscantia et candida ut nix, qualia non potest fullo in terra dealbare" (Marc. ix. 3; Matth. xvii. 2): quod vestimenta Domini ita apparuerint, erat, quia repraesentabant Divinum verum quod ab Ipso in caelis: "vestes" in Verbo etiam significant vera; {4} unde dicitur apud Davidem, Jehovah, amicis Te "luce sicut veste" (Psalm. civ. 2). @1 5 pro "15"$ @2 46 pro "40"$ @3 vidit pro "videbit" (vid. Arc. Caelestia, n. 1839).$ @4 Quod "vestes" in Verbo significent vera, quia investiunt bonum (n. 1073, 2576, 5248, 5319, 5954, 9216, 9952, 10536). Quod vestes Domini cum transformatus significaverint Divinum Verum procedens ex Divino Amore Ipsius (n. 9212, 9216).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church