Heaven and Hell (Ager) n. 132

Previous Number Next Number See English 

132. Quia Divinum verum est lux in caelis, ideo omnia vera, ubicunque sunt, sive intra angelum sive extra illum, tum sive intra caelos sive extra illos, lucent: vera tamen extra caelos non lucent sicut vera intra caelos; vera extra caelos lucent frigide, sicut niveum absque calore, quoniam non essentiam trahunt a bono quemadmodum vera intra caelos quare etiam lux illa frigida ad illapsum lucis caeli, disparatur, et si malum subest, vertitur in tenebras; hoc aliquoties vidi, et plura alia memorabilia de lucentibus veris, quae hic praetereuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church