133. Hunc aliquid de calore caeli dicetur. Calor caeli in sua essentia est amor procedit ille a Domino ut Sole, qui quod sit Divinus Amor in Domino et a Domino, in praecedente articulo ostensum videatur: inde patet quod calor caeli, aeque spiritualis sit ac lux caeli, quia ex eadem origine est. {1} Sunt duo quae procedunt a Domino ut Sole, Divinum Verum et Divinum Bonum Divinum Verum sistitur in caelis ut lux, et Divinum Bonum ut calor sed Divinum Verum et Divinum Bonum ita unita sunt, ut non sint duo, sed unum at usque apud angelos separata sunt, sunt enim angeli qui Divinum bonum recipiunt plus quam Divinum verum, et sunt qui Divinum verum plus quam Divinum bonum: qui plus Divinum bonum recipiunt, sunt in regno caelesti Domini qui plus Divinum verum, sunt in regno spirituali Domini perfectissimi angeli sunt, qui utrumque simili gradu recipiunt. @1 Quod binae origines caloris sint, et quoque binae origines lucis, ex sole mundi et ex Sole caeli (n. 3338, 5215 7324). Quod calor a Domino ut Sole sit affectio quae amoris (n. 3636, 3643). Inde quod calor spiritualis sit in essentia sua amor (n. 2146, 3338, 3339, 6314).$