143. Sed quod angelis a facie sit oriens in omni conversione faciei et corporis eorum, adhuc aegrius comprehendi potest in mundo, ex causa quia homini a facie est omnis plaga secundum conversionem, ideo hoc etiam explicabitur. Angeli similiter ac homines vertunt et flectunt suas facies et sua corpora quaquaversum at usque semper illis est ante oculos oriens; sed conversiones angelorum non sunt sicut conversiones hominum, sunt enim ex alia origine; similes quidem apparent, sed usque non sunt similes amor regnans est origo ex illo sunt omnes determinationes apud angelos et apud spiritus; nam, ut mox supra dictum est, interiora eorum actualiter versa sunt ad centrum suum commune, ita in caelo ad Dominum ut Solem, quapropter quia amor jugiter est coram interioribus illorum, et facies ex interioribus existit, est enim forma eorum externa, ideo ante faciem est semper ille amor qui regnat in caelis itaque est Dominus ut Sol, quia Ipse est a quo illis amor; {1} et quia Ipse Dominus est in suo amore apud angelos, ideo Dominus est qui facit ut spectent Ipsum quocunque se vertunt. Haec non amplius adhuc elucidari possunt, sed in sequentibus articulis, in specie ubi De Repraesentationibus et Apparentiis, ac De Tempore et Spatio in Caelo agendum est, ad intellectum evidentius sistentur. Quod angeli ante faciem constanter habeant Dominum hoc ex multa experientia mihi datum est scire, et quoque percipere; quoties enim cum angelis in consortio fui, praesentia Domini ante faciem meam animadversa est, qui tametsi non visus, usque perceptus est in luce quod ita sit, etiam saepius testati sunt angeli. Quia Dominus constanter est ante faciem angelorum, ideo etiam dicitur in mundo, ut Deum ante oculos et faciem habeant, et Ipsum spectent, et quod videant ipsum qui credunt in Ipsum et amant Ipsum quod homo ita loquatur, est ex spirituali mundo, nam inde plura in loquela humana sunt, tametsi homo nescit quod inde sint. @1 Quod omnes in mundo spirituali se constanter vertant ad suos amores, et quod plagae ibi a facie inchoent et determinentur (n. 10130, 10189, 10420, 10702). Quod facies ad correspondentiam interiorum formata sit (n.4791-4805, 5695). Quod inde interiora ex facie eluceant (n. 3527, 4066, 5796). Quod facies unum faciat cum interioribus apud angelos (n. 4796, 4797, 4799, 5695, 8250 [? 8249]). De influxu interiorum in faciem et ejus musculos (n. 3631, 4800).$