Heaven and Hell (Ager) n. 144

Previous Number Next Number See English 

144. Quod talis conversio ad Dominum sit, inter mirabilia caeli est nam possunt plures ibi in uno loco esse, et unus alio convertere faciem et corpus quam alter, et usque omnes vident Dominum ante se, et unusquisque ad dextrum suum habet meridiem, ad sinistrum septentrionem, et a tergo occidentem. Inter mirabilia etiam est, quod tametsi omnis aspectus angelorum est ad orientem, usque tamen illis aspectus etiam sit ad tres reliquas plagas; sed ad has est aspectus ex visu eorum interiori, qui est cogitationis. Etiam inter mirabilia est, quod nusquam liceat alicui in caelo stare a tergo alterius, et spectare ad occipitium ejus, et quod tunc turbetur influxus boni et veri qui a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church