Heaven and Hell (Ager) n. 149

Previous Number Next Number See English 

149. Similiter habitant angeli inter se in unaquavis societate caeli ad orientem ibi qui in majori gradu amoris et charitatis sunt, ad occidentem qui in minori ad meridiem qui in majore luce sapientiae et intelligentiae, ad septentrionem qui in minore. Quod ita distincti habitent, est quia unaquaevis societas refert caelum, et quoque est caelum in minore forma (videatur supra, n. 51-58): simile fit in conventibus. Feruntur in hunc ordinem ex forma caeli, ex qua unusquisque scit suum locum. Providetur etiam a Domino, ut in unaquavis societate sit ex omni genere, ex causa ut caelum sit quoad formam sibi simile ubivis: sed usque differt ordinatio totius caeli ab ordinatione societatis, ut commune a particulari nam societates quae ad orientem sunt, praestant illis societatibus quae ad occidentem, et quae ad meridiem praestant illis quae ad septentrionem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church