Heaven and Hell (Ager) n. 150

Previous Number Next Number See English 

150. Exinde est, quod plagae in caelis significent talia, quae apud illos qui ibi habitant nempe, oriens amorem et ejus bonum in perceptione clara, occidens illa in perceptione obscura, meridies sapientiam et intelligentiam in luce clara, et septentrio illas in luce obscura. Et quia talia significantur per illas plagas, ideo similia per illas significantur in Verbi sensu interno seu spirituali; {1} nam sensus Verbi internus seu spiritualis est prorsus secundum illa quae in caelo. @1 Quod "oriens" in Verbo significet amorem in perceptione clara (n. 1250, 3708): "occidens" amorem in perceptione obscura (n. 3708, 9653): "meridies" statum lucis seu sapientiae et intelligentiae (n. 1458, 3708, 5672): et "septentrio" illum statum in obscuro (n.3708).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church