151. Contrarium est illis qui in infernis sunt. Illi, qui ibi, non spectant ad Dominum ut Solem aut ut Lunam, sed retro a Domino ad caliginosum illud quod loco solis mundi est, et ad tenebrosum quod loco lunae telluris est illi qui genii vocantur, ad caliginosum quod loco solis mundi est, et illi qui spiritus vocantur, ad tenebrosum quod loco lunae telluris est: {1} quod sol mundi et luna telluris non appareant in mundo spirituali, sed loco solis istius caliginosum quid ex opposito ad Solem caeli, et loco lunae istius {2}tenebrosum {3}quid ex opposito ad lunam caeli, videatur supra (n. 122): inde sunt illis plagae oppositae plagis caeli oriens illis est ubi caliginosum et tenebrosum illud; occidens illis ubi Sol caeli meridies illis ad dextrum, et septentrio ad sinistrum et hoc quoque in omni conversione corporis eorum nec possunt aliter, ex causa quia omnis directio interiorum illorum, et inde omnis determinatio illuc vergit et nititur: quod directio interiorum et inde determinatio actualis omnium in altera vita sit secundum amorem, videatur, n. 14, amor illorum qui in infernis sunt est amor sui et mundi, et illi amores sunt qui significantur per solem mundi et lunam telluris (videatur, n. 122); et quoque illi amores sunt oppositi amori in Dominum et amori erga proximum {4} inde est, quod se vertant ad caligines illas retro a Domino. Habitant etiam illi, qui in infernis sunt, secundum suas plagas illi qui in malis ex amore sui, ab oriente eorum ad occidentem eorum qui in falsis mali, a meridie eorum ad septentrionem eorum: sed de his infra plura ubi de infernis. @1 Quinam et quales sunt qui vocantur genii, et quinam et quales qui vocantur spiritus (n. 947, 5035. 5977, 8593, 8622, 8625).$ @2 tenebrosum pro "ad tenebrosum"$ @3 quid pro "quod;" videatur linea mox antecedens; videatur quoque n. 122.$ @4 Quod qui in amoribus sui et mundi sunt, se vertant retro a Domino (n. 10130, 10189, 10420, 10702). Quod amor in Dominum et charitas erga proximum faciant caelum, ac amor sui et amor mundi faciant infernum, quia sunt oppositi (n. 2041, 3610, 4225, 4776, 6210, 7366, 7369, 7490, 8232, 8678, 10455 10741-10745).$